Encontrados 1517 resultados para: Dei
Corona senum multa peritia, et gloria illorum timor Dei. (Liber Ecclesiasticus 25, 8)
Timor Dei super omnia se superposuit. (Liber Ecclesiasticus 25, 14)
Beatus homo cui donatum est habere timorem Dei: qui tenet illum, cui assimilabitur? (Liber Ecclesiasticus 25, 15)
Timor Dei initium dilectionis ejus: fidei autem initium agglutinandum est ei. (Liber Ecclesiasticus 25, 16)
Disciplina illius datum Dei est. (Liber Ecclesiasticus 26, 17)
Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonæ species in ornamentum domus ejus. (Liber Ecclesiasticus 26, 21)
Fundamenta æterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctæ. (Liber Ecclesiasticus 26, 24)
Memorare timorem Dei, et non irascaris proximo. (Liber Ecclesiasticus 28, 8)
Homo sensatus credit legi Dei, et lex illi fidelis. (Liber Ecclesiasticus 33, 3)
In benedictione Dei et ipse speravi, et quasi qui vindemiat replevi torcular. (Liber Ecclesiasticus 33, 17)
Aliquoties usque ad mortem periclitatus sum horum causa, et liberatus sum gratia Dei. (Liber Ecclesiasticus 34, 13)
Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se. (Liber Ecclesiasticus 34, 15)