Encontrados 1517 resultados para: Dei
Dixitque David: Hæc est domus Dei, et hoc altare in holocaustum Israëli. (Liber I Paralipomenon 22, 1)
Et præcepit ut congregarentur omnes proselyti de terra Israël, et constituit ex eis latomos ad cædendos lapides et poliendos, ut ædificaretur domus Dei. (Liber I Paralipomenon 22, 2)
Dixitque David ad Salomonem: Fili mi, voluntatis meæ fuit ut ædificarem domum nomini Domini Dei mei: (Liber I Paralipomenon 22, 7)
Det quoque Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israël, et custodire legem Domini Dei tui. (Liber I Paralipomenon 22, 12)
Moysi quoque hominis Dei filii annumerati sunt in tribu Levi. (Liber I Paralipomenon 23, 14)
Porro divisit utrasque inter se familias sortibus: erant enim principes sanctuarii, et principes Dei, tam de filiis Eleazar quam de filiis Ithamar. (Liber I Paralipomenon 24, 5)
Exivit autem sors prima Jojarib, secunda Jedei, (Liber I Paralipomenon 24, 7)
Porro filiorum Levi qui reliqui fuerant, de filiis Amram erat Subaël, et de filiis Subaël, Jehedeia. (Liber I Paralipomenon 24, 20)
omnes isti filii Heman videntis regis in sermonibus Dei, ut exaltaret cornu: deditque Deus Heman filios quatuordecim, et filias tres. (Liber I Paralipomenon 25, 5)
Porro Achias erat super thesauros domus Dei, et vasa sanctorum. (Liber I Paralipomenon 26, 20)
fratresque ejus robustioris ætatis, duo millia septingenti principes familiarum. Præposuit autem eos David rex Rubenitis, et Gadditis, et dimidiæ tribui Manasse, in omne ministerium Dei et regis. (Liber I Paralipomenon 26, 32)
Cumque surrexisset rex, et stetisset, ait: Audite me, fratres mei et populus meus: cogitavi ut ædificarem domum, in qua requiesceret arca fœderis Domini, et scabellum pedum Dei nostri: et ad ædificandum, omnia præparavi. (Liber I Paralipomenon 28, 2)