Encontrados 132 resultados para: Dedi

  • et scidi regnum domus David, et dedi illud tibi, et non fuisti sicut servus meus David, qui custodivit mandata mea, et secutus est me in toto corde suo, faciens quod placitum esset in conspectu meo : (Liber I Regum 14, 8)

  • Et ultra non faciam commoveri pedem Israël de terra quam dedi patribus eorum: si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses. (Liber II Regum 21, 8)

  • Et dedi locum populo meo Israël: plantabitur, et habitabit in eo, et ultra non commovebitur: nec filii iniquitatis atterent eos, sicut a principio, (Liber I Paralipomenon 17, 9)

  • ex diebus quibus dedi judices populo meo Israël, et humiliavi universos inimicos tuos. Annuntio ergo tibi, quod ædificaturus sit tibi Dominus domum. (Liber I Paralipomenon 17, 10)

  • evellam vos de terra mea quam dedi vobis: et domum hanc, quam sanctificavi nomini meo, projiciam a facie mea, et tradam eam in parabolam, et in exemplum cunctis populis. (Liber II Paralipomenon 7, 20)

  • Dixitque Amasias ad hominem Dei: Quid ergo fiet de centum talentis, quæ dedi militibus Israël? Et respondit ei homo Dei: Habet Dominus unde tibi dare possit multo his plura. (Liber II Paralipomenon 25, 9)

  • Factum est autem in mense Nisan, anno vigesimo Artaxerxis regis : et vinum erat ante eum, et levavi vinum, et dedi regi : et eram quasi languidus ante faciem ejus. (Liber Nehemiae 2, 1)

  • non enim dedi ad peccandum guttur meum, ut expeterem maledicens animam ejus. (Liber Iob 31, 30)

  • cui dedi in solitudine domum, et tabernacula ejus in terra salsuginis. (Liber Iob 39, 6)

  • Ptolemaida et confines ejus, quas dedi donum sanctis qui sunt in Jerusalem, ad necessarios sumptus sanctorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 39)

  • Itaque inclinata ad illum, irridens crudelem tyrannum, ait patria voce: Fili mi, miserere mei, quæ te in utero novem mensibus portavi, et lac triennio dedi et alui, et in ætatem istam perduxi. (Liber II Maccabaeorum 7, 27)

  • Et dixi in corde meo: Si unus et stulti et meus occasus erit, quid mihi prodest quod majorem sapientiæ dedi operam? Locutusque cum mente mea, animadverti quod hoc quoque esset vanitas. (Liber Ecclesiastes 2, 15)


“Temos muita facilidade para pedir, mas não para agradecer”. São Padre Pio de Pietrelcina