Mosaico decorativo

Encontrados 965 resultados para: David

  • Tulit quoque David pharetras aureas, quas habuerant servi Adarezer, et attulit eas in Jerusalem. (Liber I Paralipomenon 18, 7)

  • Quod cum audisset Thou rex Hemath, percussisse videlicet David omnem exercitum Adarezer regis Soba, (Liber I Paralipomenon 18, 9)

  • misit Adoram filium suum ad regem David, ut postularet ab eo pacem, et congratularetur ei quod percussisset et expugnasset Adarezer: adversarius quippe erat Thou Adarezer. (Liber I Paralipomenon 18, 10)

  • Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec. (Liber I Paralipomenon 18, 11)

  • et constituit in Edom præsidium, ut serviret Idumæa David: salvavitque Dominus David in cunctis ad quæ perrexerat. (Liber I Paralipomenon 18, 13)

  • Regnavit ergo David super universum Israël, et faciebat judicium atque justitiam cuncto populo suo. (Liber I Paralipomenon 18, 14)

  • Banaias quoque filius Jojadæ super legiones Cerethi et Phelethi: porro filii David, primi ad manum regis. (Liber I Paralipomenon 18, 17)

  • Dixitque David: Faciam misericordiam cum Hanon filio Naas: præstitit enim mihi pater ejus gratiam. Misitque David nuntios ad consolandum eum super morte patris sui. Qui cum pervenissent in terram filiorum Ammon ut consolarentur Hanon, (Liber I Paralipomenon 19, 2)

  • dixerunt principes filiorum Ammon ad Hanon: Tu forsitan putas, quod David honoris causa in patrem tuum miserit qui consolentur te: nec animadvertis quod ut explorent, et investigent, et scrutentur terram tuam, venerint ad te servi ejus. (Liber I Paralipomenon 19, 3)

  • Igitur Hanon pueros David decalvavit, et rasit, et præcidit tunicas eorum a natibus usque ad pedes, et dimisit eos. (Liber I Paralipomenon 19, 4)

  • Qui cum abiissent, et hoc mandassent David, misit in occursum eorum (grandem enim contumeliam sustinuerant) et præcepit ut manerent in Jericho, donec cresceret barba eorum, et tunc reverterentur. (Liber I Paralipomenon 19, 5)

  • Videntes autem filii Ammon quod injuriam fecissent David, tam Hanon quam reliquus populus, miserunt mille talenta argenti, ut conducerent sibi de Mesopotamia, et de Syria Maacha, et de Soba currus et equites. (Liber I Paralipomenon 19, 6)


“Quando o dia seguinte chegar, ele também será chamado de hoje e, então, você pensará nele. Tenha sempre muita confiança na Divina Providência.” São Padre Pio de Pietrelcina