Encontrados 965 resultados para: David
Factum est autem rursum prælium Philisthinorum adversum Israël, et descendit David, et servi ejus cum eo, et pugnabant contra Philisthiim. Deficiente autem David, (Liber II Samuelis 21, 15)
Jesbibenob, qui fuit de genere Arapha, cujus ferrum hastæ trecentas uncias appendebat, et accinctus erat ense novo, nisus est percutere David. (Liber II Samuelis 21, 16)
Præsidioque ei fuit Abisai filius Sarviæ, et percussum Philisthæum interfecit. Tunc juraverunt viri David, dicentes: Jam non egredieris nobiscum in bellum, ne extinguas lucernam Israël. (Liber II Samuelis 21, 17)
Et blasphemavit Israël: percussit autem eum Jonathan filius Samaa fratris David. (Liber II Samuelis 21, 21)
Hi quatuor nati sunt de Arapha in Geth, et ceciderunt in manu David et servorum ejus. (Liber II Samuelis 21, 22)
Locutus est autem David Domino verba carminis hujus in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum, et de manu Saul. (Liber II Samuelis 22, 1)
magnificans salutes regis sui, et faciens misericordiam christo suo David, et semini ejus in sempiternum. (Liber II Samuelis 22, 51)
Hæc autem sunt verba David novissima. Dixit David filius Isai: Dixit vir, cui constitutum est de christo Dei Jacob, egregius psaltes Israël: (Liber II Samuelis 23, 1)
Hæc nomina fortium David. Sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres, ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus, qui octingentos interfecit impetu uno. (Liber II Samuelis 23, 8)
Post hunc, Eleazar filius patrui ejus Ahohites inter tres fortes, qui erant cum David quando exprobraverunt Philisthiim, et congregati sunt illuc in prælium. (Liber II Samuelis 23, 9)
Necnon et ante descenderant tres qui erant principes inter triginta, et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam: castra autem Philisthinorum erant posita in Valle gigantum. (Liber II Samuelis 23, 13)
Et David erat in præsidio: porro statio Philisthinorum tunc erat in Bethlehem. (Liber II Samuelis 23, 14)
