Encontrados 995 resultados para: David In Generatione
Cumque complesset David offerens holocausta et pacifica, benedixit populo in nomine Domini. (Liber I Paralipomenon 16, 2)
In illo die fecit David principem ad confitendum Domino Asaph et fratres ejus: (Liber I Paralipomenon 16, 7)
Reversusque est omnis populus in domum suam: et David, ut benediceret etiam domui suæ. (Liber I Paralipomenon 16, 43)
Cum autem habitaret David in domo sua, dixit ad Nathan prophetam: Ecce ego habito in domo cedrina: arca autem fœderis Domini sub pellibus est. (Liber I Paralipomenon 17, 1)
Et ait Nathan ad David: Omnia quæ in corde tuo sunt, fac: Deus enim tecum est. (Liber I Paralipomenon 17, 2)
Vade, et loquere David servo meo: Hæc dicit Dominus: Non ædificabis tu mihi domum ad habitandum. (Liber I Paralipomenon 17, 4)
Nunc itaque sic loqueris ad servum meum David: Hæc dicit Dominus exercituum: Ego tuli te, cum in pascuis sequereris gregem, ut esses dux populi mei Israël: (Liber I Paralipomenon 17, 7)
Juxta omnia verba hæc, et juxta universam visionem istam, sic locutus est Nathan ad David. (Liber I Paralipomenon 17, 15)
Cumque venisset rex David, et sedisset coram Domino, dixit: Quis ego sum, Domine Deus, et quæ domus mea, ut præstares mihi talia? (Liber I Paralipomenon 17, 16)
Quid ultra addere potest David, cum ita glorificaveris servum tuum, et cognoveris eum? (Liber I Paralipomenon 17, 18)
Permaneatque et magnificetur nomen tuum usque in sempiternum, et dicatur: Dominus exercituum Deus Israël, et domus David servi ejus permanens coram eo. (Liber I Paralipomenon 17, 24)
Factum est autem post hæc, ut percuteret David Philisthiim, et humiliaret eos, et tolleret Geth et filias ejus de manu Philisthiim, (Liber I Paralipomenon 18, 1)
