Encontrados 664 resultados para: Cumque
Cumque ingressus esset domum Raguelis, invenit Tobiam discumbentem : et exiliens, osculati sunt se invicem : et flevit Gabelus, benedixitque Deum, (Liber Thobis 9, 8)
Cumque omnes dixissent : Amen : accesserunt ad convivium : sed et cum timore Domini nuptiarum convivium exercebant. (Liber Thobis 9, 12)
Cumque verbis multis rogaret Raguel Tobiam, et ille eum nulla ratione vellet audire, tradidit ei Saram, et dimidiam partem omnis substantiæ suæ in pueris, in puellis, in pecudibus, in camelis, et in vaccis, et in pecunia multa : et salvum atque gaudentem dimisit eum a se, (Liber Thobis 10, 10)
Cumque reverterentur, pervenerunt ad Charan, quæ est in medio itinere contra Niniven, undecimo die. (Liber Thobis 11, 1)
Cumque hoc placuisset ut irent, dixit Raphaël ad Tobiam : Tolle tecum ex felle piscis : erit enim necessarium. Tulit itaque Tobias ex felle illo, et abierunt. (Liber Thobis 11, 4)
Cumque adorassent Deum, et gratias egissent, consederunt. (Liber Thobis 11, 12)
Cumque hæc audissent, turbati sunt, et trementes ceciderunt super terram in faciem suam. (Liber Thobis 12, 16)
Cumque pertransisset fines Assyriorum, venit ad magnos montes Ange, qui sunt a sinistro Ciliciæ: ascenditque omnia castella eorum, et obtinuit omnem munitionem. (Liber Iudith 2, 12)
unum Deum cæli coluerunt, qui et præcepit eis ut exirent inde et habitarent in Charan. Cumque operuisset omnem terram fames, descenderunt in Ægyptum, illicque per quadringentos annos sic multiplicati sunt, ut dinumerari eorum non posset exercitus. (Liber Iudith 5, 9)
Cumque gravaret eos rex Ægypti, atque in ædificationibus urbium suarum in luto et latere subjugasset eos, clamaverunt ad Dominum suum, et percussit totam terram Ægypti plagis variis. (Liber Iudith 5, 10)
Cumque ejecissent eos Ægyptii a se, et cessasset plaga ab eis, et iterum eos vellent capere, et ad suum servitium revocare, (Liber Iudith 5, 11)
Cumque Achior universa hæc exposuisset, omnis populus cecidit in faciem, adorantes Dominum, et communi lamentatione et fletu unanimes preces suas Domino effuderunt, (Liber Iudith 6, 14)
