Mosaico decorativo

Encontrados 1934 resultados para: Cultu Domini

  • Labia enim sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est. (Prophetia Malachiae 2, 7)

  • Transgressus est Juda, et abominatio facta est in Israël et in Jerusalem, quia contaminavit Juda sanctificationem Domini, quam dilexit, et habuit filiam dei alieni. (Prophetia Malachiae 2, 11)

  • Et hoc rursum fecistis: operiebatis lacrimis altare Domini, fletu et mugitu, ita ut non respiciam ultra ad sacrificium, nec accipiam placabile quid de manu vestra. (Prophetia Malachiae 2, 13)

  • Laborare fecistis Dominum in sermonibus vestris, et dixistis: In quo eum fecimus laborare? In eo quod dicitis: Omnis qui facit malum bonus est in conspectu Domini, et tales ei placent: aut certe ubi est Deus judicii? (Prophetia Malachiae 2, 17)

  • Ecce ego mittam vobis Eliam prophetam, antequam veniat dies Domini magnus et horribilis. (Prophetia Malachiae 4, 5)

  • Hæc autem eo cogitante, ecce angelus Domini apparuit in somnis ei, dicens: Joseph, fili David, noli timere accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, de Spiritu Sancto est. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 20)

  • Exsurgens autem Joseph a somno, fecit sicut præcepit ei angelus Domini, et accepit conjugem suam. (Evangelium secundum Matthaeum 1, 24)

  • Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens: Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum. (Evangelium secundum Matthaeum 2, 13)

  • Defuncto autem Herode, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph in Ægypto, (Evangelium secundum Matthaeum 2, 19)

  • Hic est enim, qui dictus est per Isaiam prophetam dicentem: Vox clamantis in deserto: Parate viam Domini ; rectas facite semitas ejus. (Evangelium secundum Matthaeum 3, 3)

  • turbæ autem, quæ præcedebant, et quæ sequebantur, clamabant, dicentes: Hosanna filio David: benedictus, qui venit in nomine Domini: hosanna in altissimis. (Evangelium secundum Matthaeum 21, 9)

  • Dico enim vobis, non me videbitis amodo, donec dicatis: Benedictus, qui venit in nomine Domini. (Evangelium secundum Matthaeum 23, 39)


"Nas tribulações é necessário ter fé em Deus." São Padre Pio de Pietrelcina