Encontrados 16 resultados para: Corruet

  • Justitia simplicis diriget viam ejus, et in impietate sua corruet impius. (Liber Proverbiorum 11, 5)

  • Ubi non est gubernator, populus corruet ; salus autem, ubi multa consilia. (Liber Proverbiorum 11, 14)

  • Qui confidit in divitiis suis corruet: justi autem quasi virens folium germinabunt. (Liber Proverbiorum 11, 28)

  • Qui decipit justos in via mala, in interitu suo corruet, et simplices possidebunt bona ejus. (Liber Proverbiorum 28, 10)

  • Beatus homo qui semper est pavidus ; qui vero mentis est duræ corruet in malum. (Liber Proverbiorum 28, 14)

  • Qui timet hominem cito corruet ; qui sperat in Domino sublevabitur. (Liber Proverbiorum 29, 25)

  • Et transibit per eam, corruet, et esuriet ; et cum esurierit, irascetur. Et maledicet regi suo, et Deo suo, et suspiciet sursum, (Liber Isaiae 8, 21)

  • agitatione agitabitur terra sicut ebrius, et auferetur quasi tabernaculum unius noctis ; et gravabit eam iniquitas sua, et corruet, et non adjiciet ut resurgat. (Liber Isaiae 24, 20)

  • Ægyptus homo, et non deus ; et equi eorum caro, et non spiritus ; et Dominus inclinabit manum suam, et corruet auxiliator, et cadet cui præstatur auxilium, simulque omnes consumentur. (Liber Isaiae 31, 3)

  • Et cadet superbus, et corruet, et non erit qui suscitet eum: et succendam ignem in urbibus ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus. (Liber Ieremiae 50, 32)

  • Et visitabo super Bel in Babylone, et ejiciam quod absorbuerat de ore ejus: et non confluent ad eum ultra gentes, siquidem et murus Babylonis corruet. (Liber Ieremiae 51, 44)

  • Qui longe est, peste morietur: qui autem prope, gladio corruet: et qui relictus fuerit et obsessus, fame morietur: et complebo indignationem meam in eis. (Prophetia Ezechielis 6, 12)


“Queira o dulcíssimo Jesus conservar-nos na Sua graça e dar-nos a felicidade de sermos admitidos, quando Ele quiser, no eterno convívio…” São Padre Pio de Pietrelcina