Encontrados 691 resultados para: Coram
Vidisti virum velocem in opere suo? coram regibus stabit, nec erit ante ignobiles. (Liber Proverbiorum 22, 29)
Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. (Liber Proverbiorum 25, 6)
Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe. (Liber Proverbiorum 25, 7)
Fons turbatus pede et vena corrupta, justus cadens coram impio. (Liber Proverbiorum 25, 26)
Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cælo, et tu super terram ; idcirco sint pauci sermones tui. (Liber Ecclesiastes 5, 1)
Ne dederis os tuum ut peccare facias carnem tuam, neque dicas coram angelo: Non est providentia: ne forte iratus Deus contra sermones tuos dissipet cuncta opera manuum tuarum. (Liber Ecclesiastes 5, 5)
Sponsa. Ego murus, et ubera mea sicut turris, ex quo facta sum coram eo, quasi pacem reperiens. (Canticum Canticorum 8, 10)
Sponsa. Vinea mea coram me est. Mille tui pacifici, et ducenti his qui custodiunt fructus ejus. (Canticum Canticorum 8, 12)
etsi coram hominibus tormenta passi sunt, spes illorum immortalitate plena est. (Liber Sapientiae 3, 4)
Quanto magnus es, humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam: (Liber Ecclesiasticus 3, 20)
Coram extraneo ne facias consilium: nescis enim quid pariet. (Liber Ecclesiasticus 8, 21)
Odibilis coram Deo est et hominibus superbia, et execrabilis omnis iniquitas gentium. (Liber Ecclesiasticus 10, 7)