Encontrados 3322 resultados para: Cor
quæ est corpus ipsius, et plenitudo ejus, qui omnia in omnibus adimpletur. (Epistula ad Ephesios 1, 23)
Deus autem, qui dives est in misericordia, propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos, (Epistula ad Ephesios 2, 4)
et reconciliet ambos in uno corpore, Deo per crucem, interficiens inimicitias in semetipso. (Epistula ad Ephesios 2, 16)
gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: (Epistula ad Ephesios 3, 6)
ut det vobis secundum divitias gloriæ suæ, virtute corroborari per Spiritum ejus in interiorem hominem, (Epistula ad Ephesios 3, 16)
Christum habitare per fidem in cordibus vestris: in caritate radicati, et fundati, (Epistula ad Ephesios 3, 17)
Unum corpus, et unus Spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestræ. (Epistula ad Ephesios 4, 4)
ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in ædificationem corporis Christi: (Epistula ad Ephesios 4, 12)
ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis, secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in ædificationem sui in caritate. (Epistula ad Ephesios 4, 16)
Hoc igitur dico, et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, (Epistula ad Ephesios 4, 17)
tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam, quæ est in illis, propter cæcitatem cordis ipsorum, (Epistula ad Ephesios 4, 18)
deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. (Epistula ad Ephesios 4, 22)
