Encontrados 3322 resultados para: Cor
contrivit enim inimicos undique, et extirpavit Philisthiim contrarios usque in hodiernum diem: contrivit cornu ipsorum usque in æternum. (Liber Ecclesiasticus 47, 8)
De omni corde suo laudavit Dominum: et dilexit Deum, qui fecit illum, et dedit illi contra inimicos potentiam: (Liber Ecclesiasticus 47, 10)
Dominus purgavit peccata ipsius, et exaltavit in æternum cornu ejus: et dedit illi testamentum regni, et sedem gloriæ in Israël. (Liber Ecclesiasticus 47, 13)
Post ipsum surrexit filius sensatus, et propter illum dejecit omnem potentiam inimicorum. (Liber Ecclesiasticus 47, 14)
et inclinasti femora tua mulieribus: potestatem habuisti in corpore tuo. (Liber Ecclesiasticus 47, 21)
Deus autem non derelinquet misericordiam suam: et non corrumpet, nec delebit opera sua, neque perdet a stirpe nepotes electi sui, et semen ejus qui diligit Dominum non corrumpet. (Liber Ecclesiasticus 47, 24)
qui scriptus es in judiciis temporum, lenire iracundiam Domini, conciliare cor patris ad filium, et restituere tribus Jacob. (Liber Ecclesiasticus 48, 10)
Beati sunt qui te viderunt, et in amicitia tua decorati sunt. (Liber Ecclesiasticus 48, 11)
nec superavit illum verbum aliquod, et mortuum prophetavit corpus ejus. (Liber Ecclesiasticus 48, 14)
Tunc mota sunt corda et manus ipsorum: et doluerunt quasi parturientes mulieres. (Liber Ecclesiasticus 48, 21)
Et invocaverunt Dominum misericordem, et expandentes manus suas extulerunt ad cælum: et Sanctus, Dominus Deus, audivit cito vocem ipsorum. (Liber Ecclesiasticus 48, 22)
Et gubernavit ad Dominum cor ipsius, et in diebus peccatorum corroboravit pietatem. (Liber Ecclesiasticus 49, 4)