Encontrados 3322 resultados para: Cor
Bacchides autem erat in dextro cornu, et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis: (Liber I Maccabaeorum 9, 12)
Et vidit Judas quod firmior est pars exercitus Bacchidis in dextris, et convenerunt cum ipso omnes constantes corde: (Liber I Maccabaeorum 9, 14)
Et qui in sinistro cornu erant, viderunt quod contritum est dextrum cornu, et secuti sunt post Judam, et eos qui cum ipso erant, a tergo: (Liber I Maccabaeorum 9, 16)
Et recordati sunt sanguinis Joannis fratris sui: et ascenderunt, et absconderunt se sub tegumento montis. (Liber I Maccabaeorum 9, 38)
et conversæ sunt nuptiæ in luctum, et vox musicorum ipsorum in lamentum. (Liber I Maccabaeorum 9, 41)
Nunc ergo, clamate in cælum, ut liberemini de manu inimicorum vestrorum. Et commissum est bellum. (Liber I Maccabaeorum 9, 46)
recordabitur enim omnium malorum, quæ fecimus in eum, et in fratrem ejus, et in gentem ejus. (Liber I Maccabaeorum 10, 5)
et nunc constituimus te hodie summum sacerdotem gentis tuæ, et ut amicus voceris regis (et misit ei purpuram, et coronam auream) et quæ nostra sunt sentias nobiscum, et conserves amicitias ad nos. (Liber I Maccabaeorum 10, 20)
Et nunc absolvo vos et omnes Judæos a tributis, et pretia salis indulgeo, et coronas remitto, et tertias seminis: (Liber I Maccabaeorum 10, 29)
Et omnem animam Judæorum, quæ captiva est a terra Juda in omni regno meo, relinquo liberam gratis, ut omnes a tributis solvantur, etiam pecorum suorum. (Liber I Maccabaeorum 10, 33)
Ut audivit autem Jonathas et populus sermones istos, non crediderunt eis, nec receperunt eos: quia recordati sunt malitiæ magnæ, quam fecerat in Israël, et tribulaverat eos valde. (Liber I Maccabaeorum 10, 46)
Et ut appropiavit Azoto, ostenderunt ei templum Dagon succensum igni, et Azotum, et cetera ejus demolita, et corpora projecta, et eorum, qui cæsi erant in bello, tumulos quos fecerant secus viam. (Liber I Maccabaeorum 11, 4)