Encontrados 3322 resultados para: Cor
Scrutati sunt iniquitates ; defecerunt scrutantes scrutinio. Accedet homo ad cor altum, (Liber Psalmorum 63, 7)
Lætabitur justus in Domino, et sperabit in eo, et laudabuntur omnes recti corde. (Liber Psalmorum 63, 11)
Benedices coronæ anni benignitatis tuæ, et campi tui replebuntur ubertate. (Liber Psalmorum 64, 12)
Iniquitatem si aspexi in corde meo, non exaudiet Dominus. (Liber Psalmorum 65, 18)
Benedictus Deus, qui non amovit orationem meam, et misericordiam suam a me. (Liber Psalmorum 65, 20)
Verumtamen Deus confringet capita inimicorum suorum, verticem capilli perambulantium in delictis suis. (Liber Psalmorum 67, 22)
Ego vero orationem meam ad te, Domine ; tempus beneplaciti, Deus. In multitudine misericordiæ tuæ, exaudi me in veritate salutis tuæ. (Liber Psalmorum 68, 14)
Exaudi me, Domine, quoniam benigna est misericordia tua ; secundum multitudinem miserationum tuarum respice in me. (Liber Psalmorum 68, 17)
in conspectu tuo sunt omnes qui tribulant me. Improperium exspectavit cor meum et miseriam: et sustinui qui simul contristaretur, et non fuit ; et qui consolaretur, et non inveni. (Liber Psalmorum 68, 21)
Fiat mensa eorum coram ipsis in laqueum, et in retributiones, et in scandalum. (Liber Psalmorum 68, 23)
et placebit Deo super vitulum novellum, cornua producentem et ungulas. (Liber Psalmorum 68, 32)
Coram illo procident Æthiopes, et inimici ejus terram lingent. (Liber Psalmorum 71, 9)