Encontrados 3322 resultados para: Cor
qui finxit sigillatim corda eorum ; qui intelligit omnia opera eorum. (Liber Psalmorum 32, 15)
Ecce oculi Domini super metuentes eum, et in eis qui sperant super misericordia ejus: (Liber Psalmorum 32, 18)
Quia in eo lætabitur cor nostrum, et in nomine sancto ejus speravimus. (Liber Psalmorum 32, 21)
Fiat misericordia tua, Domine, super nos, quemadmodum speravimus in te. (Liber Psalmorum 32, 22)
Davidi, cum immutavit vultum suum coram Achimelech, et dimisit eum, et abiit. (Liber Psalmorum 33, 1)
Juxta est Dominus iis qui tribulato sunt corde, et humiles spiritu salvabit. (Liber Psalmorum 33, 19)
Non dicant in cordibus suis: Euge, euge, animæ nostræ ; nec dicant: Devoravimus eum. (Liber Psalmorum 34, 25)
Domine, in cælo misericordia tua, et veritas tua usque ad nubes. (Liber Psalmorum 35, 6)
quemadmodum multiplicasti misericordiam tuam, Deus. Filii autem hominum in tegmine alarum tuarum sperabunt. (Liber Psalmorum 35, 8)
Prætende misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam his qui recto sunt corde. (Liber Psalmorum 35, 11)
Delectare in Domino, et dabit tibi petitiones cordis tui. (Liber Psalmorum 36, 4)
Gladium evaginaverunt peccatores ; intenderunt arcum suum: ut dejiciant pauperem et inopem, ut trucident rectos corde. (Liber Psalmorum 36, 14)