Mosaico decorativo

Encontrados 3322 resultados para: Cor

  • Miseriæ quoque oblivisceris, et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis. (Liber Iob 11, 16)

  • Et mihi est cor sicut et vobis, nec inferior vestri sum ; quis enim hæc quæ nostis ignorat? (Liber Iob 12, 3)

  • Qui immutat cor principum populi terræ, et decipit eos ut frustra incedant per invium: (Liber Iob 12, 24)

  • Audite ergo correptionem meam, et judicium labiorum meorum attendite. (Liber Iob 13, 6)

  • Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me, et abscondas me donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus in quo recorderis mei? (Liber Iob 14, 13)

  • Quantum in te est, evacuasti timorem, et tulisti preces coram Deo. (Liber Iob 15, 4)

  • Quid te elevat cor tuum, et quasi magna cogitans attonitos habes oculos? (Liber Iob 15, 12)

  • Cor eorum longe fecisti a disciplina: propterea non exaltabuntur. (Liber Iob 17, 4)

  • Posuit me quasi in proverbium vulgi, et exemplum sum coram eis. (Liber Iob 17, 6)

  • Dies mei transierunt ; cogitationes meæ dissipatæ sunt, torquentes cor meum. (Liber Iob 17, 11)

  • Quare reputati sumus ut jumenta, et sorduimus coram vobis? (Liber Iob 18, 3)

  • Spoliavit me gloria mea, et abstulit coronam de capite meo. (Liber Iob 19, 9)


"Invoquemos sempre o auxílio de Nossa Senhora." São Padre Pio de Pietrelcina