Encontrados 20 resultados para: Confusi

  • Quod cum nuntiatum esset David, misit in occursum eorum: erant enim viri confusi turpiter valde, et mandavit eis David: Manete in Jericho donec crescat barba vestra, et tunc revertimini. (Liber II Samuelis 10, 5)

  • Et qui sedent in eis, humiles manu, contremuerunt et confusi sunt: facti sunt velut fœnum agri, et virens herba tectorum, quæ arefacta est antequam veniret ad maturitatem. (Liber II Regum 19, 26)

  • Confusi sunt, quia speravi: venerunt quoque usque ad me, et pudore cooperti sunt. (Liber Iob 6, 20)

  • Ad te clamaverunt, et salvi facti sunt ; in te speraverunt, et non sunt confusi. (Liber Psalmorum 21, 6)

  • Deum non invocaverunt ; illic trepidaverunt timore, ubi non erat timor. Quoniam Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent: confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos. (Liber Psalmorum 52, 6)

  • Sed et lingua mea tota die meditabitur justitiam tuam, cum confusi et reveriti fuerint qui quærunt mala mihi. (Liber Psalmorum 70, 24)

  • ex quibus duo Machabæum medium habentes, armis suis circumseptum incolumem conservabant: in adversarios autem tela et fulmina jaciebant, ex quo et cæcitate confusi et repleti perturbatione, cadebant. (Liber II Maccabaeorum 10, 30)

  • Omnes confusi sunt super populo qui eis prodesse non potuit: non fuerunt in auxilium et in aliquam utilitatem, sed in confusionem et in opprobrium. (Liber Isaiae 30, 5)

  • Habitatores earum breviata manu contremuerunt, et confusi sunt. Facti sunt sicut fœnum agri, et gramen pascuæ, et herba tectorum, quæ exaruit antequam maturesceret. (Liber Isaiae 37, 27)

  • Confusi sunt, et erubuerunt omnes: simul abierunt in confusionem fabricatores errorum. (Liber Isaiae 45, 16)

  • Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israël, ipsi et reges eorum, principes, et sacerdotes, et prophetæ eorum, (Liber Ieremiae 2, 26)

  • Confusi sunt, quia abominationem fecerunt: quin potius confusione non sunt confusi, et erubescere nescierunt. Quam ob rem cadent inter ruentes: in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 6, 15)


“Que Jesus o mergulhe no esplendor da Sua imortal juventude.” São Padre Pio de Pietrelcina