Encontrados 17 resultados para: Columnarum

  • columnæ æneæ viginti cum basibus suis, capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. (Liber Exodus 38, 10)

  • Æque ad septentrionalem plagam tentoria columnæ, basesque et capita columnarum ejusdem mensuræ, et operis ac metalli, erant. (Liber Exodus 38, 11)

  • In ea vero plaga, quæ ad occidentem respicit, fuerunt tentoria cubitorum quinquaginta, columnæ decem cum basibus suis æneæ, et capita columnarum, et tota operis cælatura, argentea. (Liber Exodus 38, 12)

  • e quibus, quindecim cubitos columnarum trium, cum basibus suis, unum tenebat latus : (Liber Exodus 38, 14)

  • Bases columnarum fuere æneæ, capita autem earum cum cunctis cælaturis suis argentea : sed et ipsas columnas atrii vestivit argento. (Liber Exodus 38, 17)

  • De mille autem septingentis et septuaginta quinque, fecit capita columnarum, quas et ipsas vestivit argento. (Liber Exodus 38, 28)

  • Et porticum columnarum fecit quinquaginta cubitorum longitudinis, et triginta cubitorum latitudinis : et alteram porticum in facie majoris porticus : et columnas, et epistylia super columnas. (Liber I Regum 7, 6)

  • Duo quoque capitella fecit, quæ ponerentur super capita columnarum, fusilia ex ære : quinque cubitorum altitudinis capitellum unum, et quinque cubitorum altitudinis capitellum alterum : (Liber I Regum 7, 16)

  • et quasi in modum retis, et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Utrumque capitellum columnarum fusile erat : septena versuum retiacula in capitello uno, et septena retiacula in capitello altero. (Liber I Regum 7, 17)

  • Capitella autem quæ erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum. (Liber I Regum 7, 19)

  • Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula : malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. (Liber I Regum 7, 20)

  • Et super capita columnarum opus in modum lilii posuit : perfectumque est opus columnarum. (Liber I Regum 7, 22)


“A meditação não é um meio para chegar a Deus, mas um fim. A finalidade da meditação é o amor a Deus e ao próximo.” São Padre Pio de Pietrelcina