Encontrados 12 resultados para: Centurio

  • Cum autem introisset Capharnaum, accessit ad eum centurio, rogans eum, (Evangelium secundum Matthaeum 8, 5)

  • Et respondens centurio, ait: Domine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanabitur puer meus. (Evangelium secundum Matthaeum 8, 8)

  • Centurio autem, et qui cum eo erant, custodientes Jesum, viso terræmotu, et his quæ fiebant, timuerunt valde, dicentes: Vere Filius Dei erat iste. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 54)

  • Videns autem centurio, qui ex adverso stabat, quia sic clamans expirasset, ait: Vere hic homo Filius Dei erat. (Evangelium secundum Marcum 15, 39)

  • Jesus autem ibat cum illis. Et cum jam non longe esset a domo, misit ad eum centurio amicos, dicens: Domine, noli vexari: non enim sum dignus ut sub tectum meum intres: (Evangelium secundum Lucam 7, 6)

  • Videns autem centurio quod factum fuerat, glorificavit Deum, dicens: Vere hic homo justus erat. (Evangelium secundum Lucam 23, 47)

  • Vir autem quidam erat in Cæsarea, nomine Cornelius, centurio cohortis quæ dicitur Italica, (Actus Apostolorum 10, 1)

  • Qui dixerunt: Cornelius centurio, vir justus et timens Deum, et testimonium habens ab universa gente Judæorum, responsum accepit ab angelo sancto accersire te in domum suam, et audire verba abs te. (Actus Apostolorum 10, 22)

  • Quo audito, centurio accessit ad tribunum, et nuntiavit ei, dicens: Quid acturus es? hic enim homo civis Romanus est. (Actus Apostolorum 22, 26)

  • et ibi inveniens centurio navem Alexandrinam navigantem in Italiam, transposuit nos in eam. (Actus Apostolorum 27, 6)

  • Centurio autem gubernatori et nauclero magis credebat, quam his quæ a Paulo dicebantur. (Actus Apostolorum 27, 11)

  • Centurio autem volens servare Paulum, prohibuit fieri: jussitque eos qui possent natare, emittere se primos, et evadere, et ad terram exire: (Actus Apostolorum 27, 43)


“A oração é a efusão de nosso coração no de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina