Encontrados 530 resultados para: Cel
Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit ; iste et pro buccella panis deserit veritatem. (Liber Proverbiorum 28, 21)
In multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera, et justi ruinas eorum videbunt. (Liber Proverbiorum 29, 16)
generatio cujus excelsi sunt oculi, et palpebræ ejus in alta surrectæ ; (Liber Proverbiorum 30, 13)
Si videris calumnias egenorum, et violenta judicia, et subverti justitiam in provincia, non mireris super hoc negotio: quia excelso excelsior est alius, et super hos quoque eminentiores sunt alii ; (Liber Ecclesiastes 5, 7)
excelsa quoque timebunt, et formidabunt in via. Florebit amygdalus, impinguabitur locusta, et dissipabitur capparis, quoniam ibit homo in domum æternitatis suæ, et circuibunt in platea plangentes. (Liber Ecclesiastes 12, 5)
Chorus Adolescentularum. Trahe me, post te curremus in odorem unguentorum tuorum. Introduxit me rex in cellaria sua ; exsultabimus et lætabimur in te, memores uberum tuorum super vinum. Recti diligunt te. (Canticum Canticorum 1, 3)
Introduxit me in cellam vinariam ; ordinavit in me caritatem. (Canticum Canticorum 2, 4)
Similis est dilectus meus capreæ, hinnuloque cervorum. En ipse stat post parietem nostrum, respiciens per fenestras, prospiciens per cancellos. (Canticum Canticorum 2, 9)
Venite ergo, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tamquam in juventute celeriter. (Liber Sapientiae 2, 6)
et si celerius defuncti fuerint, non habebunt spem, nec in die agnitionis allocutionem. (Liber Sapientiae 3, 18)
Condemnat autem justus mortuus vivos impios, et juventus celerius consummata longam vitam injusti. (Liber Sapientiae 4, 16)
quoniam spes impii tamquam lanugo est quæ a vento tollitur, et tamquam spuma gracilis quæ a procella dispergitur, et tamquam fumus qui a vento diffusus est, et tamquam memoria hospitis unius diei prætereuntis. (Liber Sapientiae 5, 15)