Mosaico decorativo

Encontrados 530 resultados para: Cel

  • Verumtamen excelsa non est demolitus: adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. (Liber II Regum 15, 4)

  • Verumtamen excelsa non abstulit: adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam. (Liber II Regum 15, 35)

  • Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso. (Liber II Regum 16, 4)

  • Et offenderunt filii Israël verbis non rectis Dominum Deum suum: et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum usque ad civitatem munitam. (Liber II Regum 17, 9)

  • Et unaquæque gens fabricata est deum suum: posueruntque eos in fanis excelsis quæ fecerant Samaritæ, gens et gens in urbibus suis, in quibus habitabat. (Liber II Regum 17, 29)

  • et nihilominus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum, et ponebant eos in fanis sublimibus. (Liber II Regum 17, 32)

  • Ipse dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum quem fecerat Moyses: siquidem usque ad illud tempus filii Israël adolebant ei incensum: vocavitque nomen ejus Nohestan. (Liber II Regum 18, 4)

  • Quod si dixeritis mihi: In Domino Deo nostro habemus fiduciam: nonne iste est, cujus abstulit Ezechias excelsa et altaria, et præcepit Judæ et Jerusalem: Ante altare hoc adorabitis in Jerusalem? (Liber II Regum 18, 22)

  • Cui exprobrasti, et quem blasphemasti? contra quem exaltasti vocem tuam, et elevasti in excelsum oculos tuos? Contra Sanctum Israël. (Liber II Regum 19, 22)

  • Per manum servorum tuorum exprobrasti Domino, et dixisti: In multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani, et succidi sublimes cedros ejus, et electas abietes illius. Et ingressus sum usque ad terminos ejus, et saltum Carmeli ejus (Liber II Regum 19, 23)

  • Conversusque est, et ædificavit excelsa quæ dissipaverat Ezechias pater ejus: et erexit aras Baal, et fecit lucos sicut fecerat Achab rex Israël, et adoravit omnem militiam cæli, et coluit eam. (Liber II Regum 21, 3)

  • Et delevit aruspices quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem: et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunæ, et duodecim signis, et omni militiæ cæli. (Liber II Regum 23, 5)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina