Encontrados 1251 resultados para: Castris Hereditatem Promissionem Terra Peregrinationis
Et exierunt de castris in prælium, et tuba cecinerunt hi qui erant cum Juda. (Liber I Maccabaeorum 4, 13)
Et præcepit Judas prædicare in castris, ut applicarent unusquisque in quo erat loco: (Liber I Maccabaeorum 5, 49)
Et in diebus quibus erat Judas et Jonathas in terra Galaad, et Simon frater ejus in Galilæa contra faciem Ptolemaidis, (Liber I Maccabaeorum 5, 55)
Et exivit Judas et fratres ejus, et expugnabant filios Esau in terra quæ ad austrum est, et percussit Chebron et filias ejus: et muros ejus, et turres succendit igni in circuitu. (Liber I Maccabaeorum 5, 65)
Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda: (Liber I Maccabaeorum 6, 5)
et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt: (Liber I Maccabaeorum 6, 6)
Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista: et ecce pereo tristitia magna in terra aliena. (Liber I Maccabaeorum 6, 13)
Et accusaverunt populum apud regem, dicentes: Perdidit Judas et fratres ejus omnes amicos tuos, et nos dispersit de terra nostra. (Liber I Maccabaeorum 7, 6)
Et siluit terra Juda dies paucos. (Liber I Maccabaeorum 7, 50)
Bene sit Romanis, et genti Judæorum, in mari et in terra in æternum: gladiusque et hostis procul sit ab eis. (Liber I Maccabaeorum 8, 23)
et viderunt multitudinem exercitus, quia multi sunt, et timuerunt valde: et multi subtraxerunt se de castris, et non remanserunt ex eis nisi octingenti viri. (Liber I Maccabaeorum 9, 6)
Et movit exercitus de castris, et steterunt illis obviam: et divisi sunt equites in duas partes, et fundibularii et sagittarii præibant exercitum, et primi certaminis omnes potentes. (Liber I Maccabaeorum 9, 11)