Encontrados 38 resultados para: Caath
Filii Levi: Gerson et Caath et Merari. (Liber Genesis 46, 11)
Et hæc nomina filiorum Levi per cognationes suas : Gerson, et Caath, et Merari. Anni autem vitæ Levi fuerunt centum triginta septem. (Liber Exodus 6, 16)
Filii Caath : Amram, et Isaar, et Hebron, et Oziel ; anni quoque vitæ Caath, centum triginta tres. (Liber Exodus 6, 18)
et inventi sunt filii Levi per nomina sua, Gerson et Caath et Merari. (Liber Numeri 3, 17)
Filii Caath: Amram et Jesaar, Hebron et Oziel. (Liber Numeri 3, 19)
Cognatio Caath habebit populos Amramitas et Jesaaritas et Hebronitas et Ozielitas. Hæ sunt familiæ Caathitarum recensitæ per nomina sua. (Liber Numeri 3, 27)
Tolle summam filiorum Caath de medio Levitarum per domos et familias suas, (Liber Numeri 4, 2)
Hic est cultus filiorum Caath: tabernaculum fœderis, et Sanctum sanctorum (Liber Numeri 4, 4)
Cumque involverint Aaron et filii ejus sanctuarium et omnia vasa ejus in commotione castrorum, tunc intrabunt filii Caath ut portent involuta: et non tangent vasa sanctuarii, ne moriantur. Ista sunt onera filiorum Caath in tabernaculo fœderis: (Liber Numeri 4, 15)
Nolite perdere populum Caath de medio Levitarum: (Liber Numeri 4, 18)
Recensuerunt igitur Moyses et Aaron et principes synagogæ filios Caath per cognationes et domos patrum suorum, (Liber Numeri 4, 34)
Hic est numerus populi Caath qui intrant tabernaculum fœderis: hos numeravit Moyses et Aaron juxta sermonem Domini per manum Moysi. (Liber Numeri 4, 37)