Encontrados 274 resultados para: CAPUT VII: Versus I
Cumque elevasset faciem, et ardentibus oculis furorem pectoris indicasset, regina corruit, et in pallorem colore mutato, lassum super ancillulam reclinavit caput. (Liber Esther 15, 10)
Cumque elevassent procul oculos suos, non cognoverunt eum, et exclamantes ploraverunt, scissisque vestibus sparserunt pulverem super caput suum in cælum. (Liber Iob 2, 12)
Et si impius fuero, væ mihi est ; et si justus, non levabo caput, saturatus afflictione et miseria. (Liber Iob 10, 15)
consolarer et ego vos sermonibus, et moverem caput meum super vos ; (Liber Iob 16, 5)
Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, (Liber Iob 20, 6)
Caput aspidum suget, et occidet eum lingua viperæ. (Liber Iob 20, 16)
Quando splendebat lucerna ejus super caput meum, et ad lumen ejus ambulabam in tenebris: (Liber Iob 29, 3)
Nunc in eorum canticum versus sum, et factus sum eis in proverbium. (Liber Iob 30, 9)
Venerunt autem ad eum omnes fratres sui, et universæ sorores suæ, et cuncti qui noverant eum prius, et comederunt cum eo panem in domo ejus: et moverunt super eum caput, et consolati sunt eum super omni malo quod intulerat Dominus super eum: et dederunt ei unusquisque ovem unam, et inaurem auream unam. (Liber Iob 42, 11)
Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum. (Liber Psalmorum 3, 4)
Convertetur dolor ejus in caput ejus, et in verticem ipsius iniquitas ejus descendet. (Liber Psalmorum 7, 17)
Eripies me de contradictionibus populi ; constitues me in caput gentium. (Liber Psalmorum 17, 44)