Encontrados 65 resultados para: Bonus

  • Viis suis replebitur stultus, et super eum erit vir bonus. (Liber Proverbiorum 14, 14)

  • Aqua frigida animæ sitienti, et nuntius bonus de terra longinqua. (Liber Proverbiorum 25, 25)

  • Sed omnia in futurum servantur incerta, eo quod universa æque eveniant justo et impio, bono et malo, mundo et immundo, immolanti victimas et sacrificia contemnenti. Sicut bonus, sic et peccator ; ut perjurus, ita et ille qui verum dejerat. (Liber Ecclesiastes 9, 2)

  • timebunt me audientes reges horrendi. In multitudine videbor bonus, et in bello fortis. (Liber Sapientiae 8, 15)

  • Et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. (Liber Sapientiae 8, 20)

  • O quam bonus et suavis est, Domine, spiritus tuus in omnibus ! (Liber Sapientiae 12, 1)

  • Bonus sensus usque in tempus abscondet verba illius, et labia multorum enarrabunt sensum illius. (Liber Ecclesiasticus 1, 30)

  • Qui sibi nequam est, cui alii bonus erit? et non jucundabitur in bonis suis. (Liber Ecclesiasticus 14, 5)

  • Vir bonus fidem facit pro proximo suo: et qui perdiderit confusionem derelinquet sibi. (Liber Ecclesiasticus 29, 19)

  • vox gaudii et vox lætitiæ, vox sponsi et vox sponsæ, vox dicentium: Confitemini Domino exercituum, quoniam bonus Dominus, quoniam in æternum misericordia ejus: et portantium vota in domum Domini: reducam enim conversionem terræ sicut a principio, dicit Dominus. (Liber Ieremiae 33, 11)

  • Teth. Bonus est Dominus sperantibus in eum, animæ quærenti illum. (Lamentationes 3, 25)

  • Confitemini Domino, quoniam bonus: quoniam in sæculum misericordia ejus. (Prophetia Danielis 3, 89)


“Quando Jesus vem a nós na santa comunhão, encontra alegria em Sua criatura. Por nossa parte, procuremos Nele a nossa alegria.” São Padre Pio de Pietrelcina