Encontrados 11 resultados para: Benedicetur

  • Benedixitque eis in tempore illo, dicens: In te benedicetur Israël, atque dicetur: Faciat tibi Deus sicut Ephraim, et sicut Manasse. Constituitque Ephraim ante Manassen. (Liber Genesis 48, 20)

  • Incipe ergo, et benedic domui servi tui, ut sit in sempiternum coram te: quia tu, Domine Deus, locutus es, et benedictione tua benedicetur domus servi tui in sempiternum. (Liber II Samuelis 7, 29)

  • Quia anima ejus in vita ipsius benedicetur ; confitebitur tibi cum benefeceris ei. (Liber Psalmorum 48, 19)

  • Potens in terra erit semen ejus ; generatio rectorum benedicetur. (Liber Psalmorum 111, 2)

  • Ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum. (Liber Psalmorum 127, 4)

  • Qui pronus est ad misericordiam benedicetur: de panibus enim suis dedit pauperi. Victoriam et honorem acquiret qui dat munera ; animam autem aufert accipientium. (Liber Proverbiorum 22, 9)

  • Timenti Dominum bene erit in extremis, et in die defunctionis suæ benedicetur. (Liber Ecclesiasticus 1, 13)

  • Timenti Dominum bene erit, et in diebus consummationis illius benedicetur. (Liber Ecclesiasticus 1, 19)

  • et in multitudine electorum habebit laudem, et inter benedictos benedicetur, dicens: (Liber Ecclesiasticus 24, 4)

  • Spiritus timentium Deum quæritur, et in respectu illius benedicetur. (Liber Ecclesiasticus 34, 14)

  • in quo qui benedictus est super terram benedicetur in Deo, amen, et qui jurat in terra jurabit in Deo, amen: quia oblivioni traditæ sunt angustiæ priores, et quia absconditæ sunt ab oculis meis. (Liber Isaiae 65, 16)


“Se você fala das próprias virtudes para se exibir ou para vã ostentação perde todo o mérito.” São Padre Pio de Pietrelcina