Encontrados 485 resultados para: Bene-esse
et cessabit Moab esse populus, quoniam contra Dominum gloriatus est. (Liber Ieremiae 48, 42)
Quomodo ergo æstimandum est aut dicendum illos esse deos? (Liber Baruch 6, 39)
Omnia autem quæ illis fiunt, falsa sunt: quomodo æstimandum aut dicendum est illos esse deos? (Liber Baruch 6, 44)
A fabris autem et ab aurificibus facta sunt: nihil aliud erunt, nisi id quod volunt esse sacerdotes. (Liber Baruch 6, 45)
Artifices etiam ipsi, qui ea faciunt, non sunt multi temporis: numquid ergo possunt ea, quæ fabricata sunt ab ipsis, esse dii? (Liber Baruch 6, 46)
Itaque melius est esse regem ostentantem virtutem suam, aut vas in domo utile, in quo gloriabitur qui possidet illud, vel ostium in domo, quod custodit quæ in ipsa sunt, quam falsi dii. (Liber Baruch 6, 58)
Unde neque existimandum est, neque dicendum illos esse deos, quando non possunt neque judicium judicare, neque quidquam facere hominibus. (Liber Baruch 6, 63)
Tu autem, fili hominis, audi quæcumque loquor ad te, et noli esse exasperans, sicut domus exasperatrix est: aperi os tuum, et comede quæcumque ego do tibi. (Prophetia Ezechielis 2, 8)
ut diripias spolia, et invadas prædam ; ut inferas manum tuam super eos qui deserti fuerant, et postea restituti, et super populum qui est congregatus ex gentibus, qui possidere cœpit et esse habitator umbilici terræ. (Prophetia Ezechielis 38, 12)
et præcepta tua non audivimus, nec observavimus, nec fecimus sicut præceperas nobis ut bene nobis esset. (Prophetia Danielis 3, 30)
Quod autem præcepit ut relinqueretur germen radicum ejus, id est arboris: regnum tuum tibi manebit postquam cognoveris potestatem esse cælestem. (Prophetia Danielis 4, 23)
vidi in visione mea, cum essem in Susis castro, quod est in Ælam regione: vidi autem in visione esse me super portam Ulai. (Prophetia Danielis 8, 2)
