Encontrados 485 resultados para: Bene-esse
Bene igitur feceris, si miseris ad eos et dexteram dederis: ut cognita nostra voluntate, bono animo sint, et utilitatibus propriis deserviant. (Liber II Maccabaeorum 11, 26)
Si valetis, sic estis ut volumus: sed et ipsi bene valemus. (Liber II Maccabaeorum 11, 28)
Bene valete. Anno centesimo quadragesimo octavo, quintadecima die mensis Xanthici. (Liber II Maccabaeorum 11, 38)
gratias agentes eis, et exhortati etiam de cetero erga genus suum benignos esse, venerunt Jerosolymam die solemni septimanarum instante. (Liber II Maccabaeorum 12, 31)
Et facta collatione, duodecim millia drachmas argenti misit Jerosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium, bene et religiose de resurrectione cogitans (Liber II Maccabaeorum 12, 43)
Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem: et suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, jussit (ut eis est consuetudo) apprehensum in eodem loco necari. (Liber II Maccabaeorum 13, 4)
Alcimus autem quidam, qui summus sacerdos fuerat, sed voluntarie coinquinatus est temporibus commistionis, considerans nullo modo sibi esse salutem neque accessum ad altare, (Liber II Maccabaeorum 14, 3)
venit ad regem Demetrium centesimo quinquagesimo anno, offerens ei coronam auream et palmam, super hæc et thallos, qui templi esse videbantur. Et ipsa quidem die siluit. (Liber II Maccabaeorum 14, 4)
respondit: Ipsi qui dicuntur Assidæi Judæorum, quibus præest Judas Machabæus, bella nutriunt, et seditiones movent, nec patiuntur regnum esse quietum: (Liber II Maccabaeorum 14, 6)
nam, quamdiu superest Judas, impossibile est pacem esse negotiis. (Liber II Maccabaeorum 14, 10)
Præcepit autem Judas armatos esse locis opportunis, ne forte ab hostibus repente mali aliquid oriretur: et congruum colloquium fecerunt. (Liber II Maccabaeorum 14, 22)
At Machabæus, videns secum austerius agere Nicanorem, et consuetum occursum ferocius exhibentem, intelligens non ex bono esse austeritatem istam, paucis suorum congregatis, occultavit se a Nicanore. (Liber II Maccabaeorum 14, 30)
