Encontrados 23 resultados para: Babylon

  • Fuit autem principium regni ejus Babylon, et Arach et Achad, et Chalanne, in terra Sennaar. (Liber Genesis 10, 10)

  • Et erit Babylon illa gloriosa in regnis, inclyta superbia Chaldæorum, sicut subvertit Dominus Sodomam et Gomorrham. (Liber Isaiae 13, 19)

  • Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. (Liber Isaiae 21, 4)

  • Ecce iste venit ascensor vir bigæ equitum ; et respondit, et dixit: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terram. (Liber Isaiae 21, 9)

  • Descende, sede in pulvere, virgo filia Babylon: sede in terra ; non est solium filiæ Chaldæorum, quia ultra non vocaberis mollis et tenera. (Liber Isaiae 47, 1)

  • Annuntiate in gentibus, et auditum facite: levate signum, prædicate, et nolite celare: dicite: Capta est Babylon, confusus est Bel, victus est Merodach, confusa sunt sculptilia ejus, superata sunt idola eorum. (Liber Ieremiae 50, 2)

  • Quomodo confractus est et contritus malleus universæ terræ? quomodo versa est in desertum Babylon in gentibus? (Liber Ieremiae 50, 23)

  • Illaqueavi te, et capta es, Babylon, et nesciebas: inventa es et apprehensa, quoniam Dominum provocasti. (Liber Ieremiae 50, 24)

  • Arcum et scutum apprehendent: crudeles sunt, et immisericordes: vox eorum quasi mare sonabit, et super equos ascendent, sicut vir paratus ad prælium contra te, filia Babylon. (Liber Ieremiae 50, 42)

  • Calix aureus Babylon in manu Domini, inebrians omnem terram: de vino ejus biberunt gentes, et ideo commotæ sunt. (Liber Ieremiae 51, 7)

  • Subito cecidit Babylon, et contrita est. Ululate super eam: tollite resinam ad dolorem ejus, si forte sanetur. (Liber Ieremiae 51, 8)

  • Et erit Babylon in tumulos, habitatio draconum, stupor et sibilus, eo quod non sit habitator. (Liber Ieremiae 51, 37)


“Cada Missa lhe obtém um grau mais alto de gloria no Céu!” São Padre Pio de Pietrelcina