Encontrados 423 resultados para: Asa
Reliquit itaque ibi coram arca fœderis Domini Asaph et fratres ejus, ut ministrarent in conspectu arcæ jugiter per singulos dies, et vices suas. (Liber I Paralipomenon 16, 37)
Necnon de Thebath et Chun urbibus Adarezer æris plurimum, de quo fecit Salomon mare æneum, et columnas, et vasa ænea. (Liber I Paralipomenon 18, 8)
Sed et omnia vasa aurea, et argentea, et ænea consecravit David rex Domino, cum argento et auro quod tulerat ex universis gentibus, tam de Idumæa, et Moab, et filiis Ammon, quam de Philisthiim et Amalec. (Liber I Paralipomenon 18, 11)
Præbete igitur corda vestra et animas vestras, ut quæratis Dominum Deum vestrum: et consurgite, et ædificate sanctuarium Domino Deo, ut introducatur arca fœderis Domini, et vasa Domino consecrata, in domum quæ ædificatur nomini Domini. (Liber I Paralipomenon 22, 19)
Nec erit officii Levitarum ut ultra portent tabernaculum et omnia vasa ejus ad ministrandum. (Liber I Paralipomenon 23, 26)
Igitur David et magistratus exercitus segregaverunt in ministerium filios Asaph, et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis, et psalteriis, et cymbalis secundum numerum suum, dedicato sibi officio servientes. (Liber I Paralipomenon 25, 1)
De filiis Asaph: Zachur, et Joseph, et Nathania, et Asarela, filii Asaph: sub manu Asaph prophetantis juxta regem. (Liber I Paralipomenon 25, 2)
Porro Idithun: filii Idithun, Godolias, Sori, Jeseias, et Hasabias, et Mathathias, sex, sub manu patris sui Idithun, qui in cithara prophetabat super confitentes et laudantes Dominum. (Liber I Paralipomenon 25, 3)
Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini distributi erant, in cymbalis, et psalteriis, et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem: Asaph videlicet, et Idithun, et Heman. (Liber I Paralipomenon 25, 6)
Egressaque est sors prima Joseph, qui erat de Asaph. Secunda Godoliæ, ipsi et filiis ejus, et fratribus ejus duodecim. (Liber I Paralipomenon 25, 9)
Duodecima Hasabiæ, filiis et fratribus ejus duodecim. (Liber I Paralipomenon 25, 19)
Divisiones autem janitorum: de Coritis Meselemia, filius Core, de filiis Asaph. (Liber I Paralipomenon 26, 1)
