Encontrados 125 resultados para: Arcam

  • Fac tibi arcam de lignis lævigatis ; mansiunculas in arca facies, et bitumine linies intrinsecus et extrinsecus. (Liber Genesis 6, 14)

  • Ponamque fœdus meum tecum: et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua, et uxores filiorum tuorum tecum. (Liber Genesis 6, 18)

  • Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum: masculini sexus et feminini. (Liber Genesis 6, 19)

  • Dixitque Dominus ad eum: Ingredere tu et omnis domus tua in arcam: te enim vidi justum coram me in generatione hac. (Liber Genesis 7, 1)

  • Et ingressus est Noë et filii ejus, uxor ejus et uxores filiorum ejus cum eo in arcam propter aquas diluvii. (Liber Genesis 7, 7)

  • duo et duo ingressa sunt ad Noë in arcam, masculus et femina, sicut præceperat Dominus Noë. (Liber Genesis 7, 9)

  • In articulo diei illius ingressus est Noë, et Sem, et Cham, et Japheth filii ejus ; uxor illius, et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam: (Liber Genesis 7, 13)

  • ingressæ sunt ad Noë in arcam, bina et bina ex omni carne, in qua erat spiritus vitæ. (Liber Genesis 7, 15)

  • Factumque est diluvium quadraginta diebus super terram: et multiplicatæ sunt aquæ, et elevaverunt arcam in sublime a terra. (Liber Genesis 7, 17)

  • Quæ cum non invenisset ubi requiesceret pes ejus, reversa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super universam terram: extenditque manum, et apprehensam intulit in arcam. (Liber Genesis 8, 9)

  • arcam de lignis setim compingite, cujus longitudo habeat duos et semis cubitos : latitudo, cubitum et dimidium : altitudo, cubitum similiter ac semissem. (Liber Exodus 25, 10)

  • Inde præcipiam, et loquar ad te supra propitiatorium, ac de medio duorum cherubim, qui erunt super arcam testimonii, cuncta quæ mandabo per te filiis Israël. (Liber Exodus 25, 22)


“O Anjo de Deus não nos abandona jamais.” São Padre Pio de Pietrelcina