Encontrados 229 resultados para: Arca Testamenti Tabernaculi
Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. (Liber Numeri 18, 4)
Ego dedi vobis fratres vestros Levitas de medio filiorum Israël, et tradidi donum Domino, ut serviant in ministeriis tabernaculi ejus. (Liber Numeri 18, 6)
et tingens digitum in sanguine ejus, asperget contra fores tabernaculi septem vicibus, (Liber Numeri 19, 4)
Et ecce unus de filiis Israël intravit coram fratribus suis ad scortum Madianitidem, vidente Moyse, et omni turba filiorum Israël, qui flebant ante fores tabernaculi. (Liber Numeri 25, 6)
Steteruntque coram Moyse et Eleazaro sacerdote et cunctis principibus populi ad ostium tabernaculi fœderis, atque dixerunt: (Liber Numeri 27, 2)
Ex media quoque parte filiorum Israël accipies quinquagesimum caput hominum, et boum, et asinorum, et ovium, cunctorum animantium, et dabis ea Levitis, qui excubant in custodiis tabernaculi Domini. (Liber Numeri 31, 30)
et scribam in tabulis verba quæ fuerunt in his quas ante confregisti: ponesque eas in arca. (Liber Deuteronomii 10, 2)
apparuitque Dominus ibi in columna nubis, quæ stetit in introitu tabernaculi. (Liber Deuteronomii 31, 15)
Ecce arca fœderis Domini omnis terræ antecedet vos per Jordanem. (Liber Iosue 3, 11)
Cumque transissent omnes, transivit et arca Domini, sacerdotesque pergebant ante populum. (Liber Iosue 4, 11)
Circuivit ergo arca Domini civitatem semel per diem, et reversa in castra mansit ibi. (Liber Iosue 6, 11)
Josue vero scidit vestimenta sua, et pronus cecidit in terram coram arca Domini usque ad vesperam, tam ipse quam omnes senes Israël: miseruntque pulverem super capita sua, (Liber Iosue 7, 6)
