Encontrados 5022 resultados para: Arca Autem Noe
Salomon autem præbebat Hiram coros tritici viginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei : hæc tribuebat Salomon Hiram per singulos annos. (Liber I Regum 5, 11)
Domus autem quam ædificabat rex Salomon Domino, habebat sexaginta cubitos in longitudine, et viginti cubitos in latitudine, et triginta cubitos in altitudine. (Liber I Regum 6, 2)
Tabulatum quod subter erat, quinque cubitos habebat latitudinis, et medium tabulatum sex cubitorum latitudinis, et tertium tabulatum septem habens cubitos latitudinis. Trabes autem posuit in domo per circuitum forinsecus, ut non hærerent muris templi. (Liber I Regum 6, 6)
Domus autem cum ædificaretur, de lapidibus dolatis atque perfectis ædificata est : et malleus, et securis, et omne ferramentum non sunt audita in domo cum ædificaretur. (Liber I Regum 6, 7)
Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini. (Liber I Regum 6, 19)
Posuitque cherubim in medio templi interioris : extendebant autem alas suas cherubim, et tangebat ala una parietem, et ala cherub secundi tangebat parietem alterum : alæ autem alteræ in media parte templi se invicem contingebant. (Liber I Regum 6, 27)
Domum autem suam ædificavit Salomon tredecim annis, et ad perfectum usque perduxit. (Liber I Regum 7, 1)
Et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quæ quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim (Liber I Regum 7, 3)
Fundamenta autem de lapidibus pretiosis, lapidibus magnis, decem sive octo cubitorum. (Liber I Regum 7, 10)
Capitella autem quæ erant super capita columnarum, quasi opere lilii fabricata erant in porticu quatuor cubitorum. (Liber I Regum 7, 19)
Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnæ contra retiacula : malogranatorum autem ducenti ordines erant in circuitu capitelli secundi. (Liber I Regum 7, 20)
Grossitudo autem luteris, trium unciarum erat : labiumque ejus quasi labium calicis, et folium repandi lilii : duo millia batos capiebat. (Liber I Regum 7, 26)