Encontrados 5022 resultados para: Arca Autem Noe
Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi: (Liber I Samuelis 2, 22)
Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos. (Liber I Samuelis 2, 25)
Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus. (Liber I Samuelis 2, 26)
Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis? (Liber I Samuelis 2, 27)
Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. (Liber I Samuelis 2, 30)
Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. (Liber I Samuelis 2, 34)
Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis. (Liber I Samuelis 2, 36)
Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli, et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio manifesta. (Liber I Samuelis 3, 1)
lucerna Dei antequam extingueretur, Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)
Dormivit autem Samuel usque mane, aperuitque ostia domus Domini. Et Samuel timebat indicare visionem Heli. (Liber I Samuelis 3, 15)
Crevit autem Samuel, et Dominus erat cum eo, et non cecidit ex omnibus verbis ejus in terram. (Liber I Samuelis 3, 19)
et instruxerunt aciem contra Israël. Inito autem certamine, terga vertit Israël Philisthæis: et cæsa sunt in illo certamine passim per agros, quasi quatuor millia virorum. (Liber I Samuelis 4, 2)