Mosaico decorativo

Encontrados 5022 resultados para: Arca Autem Noe

  • Nomen autem Aaron erit in tribu Levi, et una virga cunctas seorsum familias continebit: (Liber Numeri 17, 3)

  • Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus. (Liber Numeri 17, 12)

  • Sed et fratres tuos de tribu Levi, et sceptrum patris tui sume tecum, præstoque sint, et ministrent tibi: tu autem et filii tui ministrabitis in tabernaculo testimonii. (Liber Numeri 18, 2)

  • Sint autem tecum, et excubent in custodiis tabernaculi, et in omnibus cæremoniis ejus. Alienigena non miscebitur vobis. (Liber Numeri 18, 4)

  • Tu autem et filii tui custodite sacerdotium vestrum: et omnia quæ ad cultum altaris pertinent, et intra velum sunt, per sacerdotes administrabuntur: si quis externus accesserit, occidetur. (Liber Numeri 18, 7)

  • Primitias autem, quas voverint et obtulerint filii Israël, tibi dedi, et filiis tuis, ac filiabus tuis, jure perpetuo: qui mundus est in domo tua, vescetur eis. (Liber Numeri 18, 11)

  • Primogenitum autem bovis, et ovis, et capræ, non facies redimi, quia sanctificata sunt Domino. Sanguinem tantum eorum fundes super altare, et adipes adolebis in suavissimum odorem Domino. (Liber Numeri 18, 17)

  • Filiis autem Levi dedi omnes decimas Israëlis in possessionem, pro ministerio, quo serviunt mihi in tabernaculo fœderis: (Liber Numeri 18, 21)

  • Colliget autem vir mundus cineres vaccæ, et effundet eos extra castra in loco purissimo, ut sint multitudini filiorum Israël in custodiam, et in aquam aspersionis: quia pro peccato vacca combusta est. (Liber Numeri 19, 9)

  • Omnis autem multitudo videns occubuisse Aaron, flevit super eo triginta diebus per cunctas familias suas. (Liber Numeri 20, 30)

  • Profecti sunt autem et de monte Hor, per viam quæ ducit ad mare Rubrum, ut circumirent terram Edom. Et tædere cœpit populum itineris ac laboris: (Liber Numeri 21, 4)

  • Misit autem Israël nuntios ad Sehon regem Amorrhæorum, dicens: (Liber Numeri 21, 21)


"Diante de Deus ajoelhe-se sempre." São Padre Pio de Pietrelcina