Encontrados 5022 resultados para: Arca Autem Noe
Quidam autem et de Asiæ principibus, qui erant amici ejus, miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrum: (Actus Apostolorum 19, 31)
alii autem aliud clamabant. Erat enim ecclesia confusa: et plures nesciebant qua ex causa convenissent. (Actus Apostolorum 19, 32)
De turba autem detraxerunt Alexandrum, propellentibus eum Judæis. Alexander autem manu silentio postulato, volebat reddere rationem populo. (Actus Apostolorum 19, 33)
Si quid autem alterius rei quæritis, in legitima ecclesia poterit absolvi. (Actus Apostolorum 19, 39)
Postquam autem cessavit tumultus, vocatis Paulus discipulis, et exhortatus eos, valedixit, et profectus est ut iret in Macedoniam. (Actus Apostolorum 20, 1)
Cum autem perambulasset partes illas, et exhortatus eos fuisset multo sermone, venit ad Græciam: (Actus Apostolorum 20, 2)
Comitatus est autem eum Sopater Pyrrhi Berœensis, Thessalonicensium vero Aristarchus, et Secundus, et Gajus Derbeus, et Timotheus: Asiani vero Tychicus et Trophimus. (Actus Apostolorum 20, 4)
Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. (Actus Apostolorum 20, 7)
Erant autem lampades copiosæ in cœnaculo, ubi eramus congregati. (Actus Apostolorum 20, 8)
Sedens autem quidam adolescens nomine Eutychus super fenestram, cum mergeretur somno gravi, disputante diu Paulo, ductus somno cecidit de tertio cœnaculo deorsum, et sublatus est mortuus. (Actus Apostolorum 20, 9)
Ascendens autem, frangensque panem, et gustans, satisque allocutus usque in lucem, sic profectus est. (Actus Apostolorum 20, 11)
Adduxerunt autem puerum viventem, et consolati sunt non minime. (Actus Apostolorum 20, 12)