Encontrados 5022 resultados para: Arca Autem Noe
Dixit autem ad mulierem: Fides tua te salvam fecit: vade in pace. (Evangelium secundum Lucam 7, 50)
Cum autem turba plurima convenirent, et de civitatibus properarent ad eum, dixit per similitudinem: (Evangelium secundum Lucam 8, 4)
Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola. (Evangelium secundum Lucam 8, 9)
Quibus ipse dixit: Vobis datum est nosse mysterium regni Dei, ceteris autem in parabolis: ut videntes non videant, et audientes non intelligant. (Evangelium secundum Lucam 8, 10)
Est autem hæc parabola: Semen est verbum Dei. (Evangelium secundum Lucam 8, 11)
Qui autem secus viam, hi sunt qui audiunt: deinde venit diabolus, et tollit verbum de corde eorum, ne credentes salvi fiant. (Evangelium secundum Lucam 8, 12)
Quod autem in spinas cecidit: hi sunt qui audierunt, et a sollicitudinibus, et divitiis, et voluptatibus vitæ euntes, suffocantur, et non referunt fructum. (Evangelium secundum Lucam 8, 14)
Quod autem in bonam terram: hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent, et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)
Nemo autem lucernam accendens, operit eam vase, aut subtus lectum ponit: sed supra candelabrum ponit, ut intrantes videant lumen. (Evangelium secundum Lucam 8, 16)
Venerunt autem ad illum mater et fratres ejus, et non poterant adire eum præ turba. (Evangelium secundum Lucam 8, 19)
Factum est autem in una dierum: et ipse ascendit in naviculam, et discipuli ejus, et ait ad illos: Transfretemus trans stagnum. Et ascenderunt. (Evangelium secundum Lucam 8, 22)
Accedentes autem suscitaverunt eum, dicentes: Præceptor, perimus. At ille surgens, increpavit ventum, et tempestatem aquæ, et cessavit: et facta est tranquillitas. (Evangelium secundum Lucam 8, 24)