Mosaico decorativo

Encontrados 5022 resultados para: Arca Autem Noe

  • Egressusque est David obviam eis, et ait: Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis: si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet. (Liber I Paralipomenon 12, 17)

  • De filiis autem Benjamin fratribus Saul, tria millia: magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul. (Liber I Paralipomenon 12, 29)

  • De filiis quoque Issachar viri eruditi, qui noverant singula tempora ad præcipiendum quid facere deberet Israël, principes ducenti: omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur. (Liber I Paralipomenon 12, 32)

  • Trans Jordanem autem de filiis Ruben, et de Gad, et dimidia parte tribus Manasse, instructi armis bellicis, centum viginti millia. (Liber I Paralipomenon 12, 37)

  • Iniit autem consilium David cum tribunis, et centurionibus, et universis principibus, (Liber I Paralipomenon 13, 1)

  • Imposueruntque arcam Dei super plaustrum novum, de domo Abinadab: Oza autem, et frater ejus minabant plaustrum. (Liber I Paralipomenon 13, 7)

  • Cum autem pervenisset ad aream Chidon, tetendit Oza manum suam, ut sustentaret arcam: bos quippe lasciviens paululum inclinaverat eam. (Liber I Paralipomenon 13, 9)

  • Mansit ergo arca Dei in domo Obededom tribus mensibus: et benedixit Dominus domui ejus, et omnibus quæ habebat. (Liber I Paralipomenon 13, 14)

  • Audientes autem Philisthiim eo quod unctus esset David regem super universum Israël, ascenderunt omnes ut quærerent eum: quod cum audisset David, egressus est obviam eis. (Liber I Paralipomenon 14, 8)

  • Tunc dixit David: Illicitum est ut a quocumque portetur arca Dei nisi a Levitis, quos elegit Dominus ad portandum eam, et ad ministrandum sibi usque in æternum. (Liber I Paralipomenon 15, 2)

  • Congregavitque universum Israël in Jerusalem, ut afferretur arca Dei in locum suum, quem præparaverat ei: (Liber I Paralipomenon 15, 3)

  • Zacharias autem, et Oziel, et Semiramoth, et Jahiel, et Ani, et Eliab, et Maasias, et Banaias in nablis arcana cantabant. (Liber I Paralipomenon 15, 20)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina