Encontrados 573 resultados para: Arc
Et erit in die illa: attenuabitur gloria Jacob, et pinguedo carnis ejus marcescet. (Liber Isaiae 17, 4)
Et deficient flumina, attenuabuntur et siccabuntur rivi aggerum, calamus et juncus marcescet. (Liber Isaiae 19, 6)
Et mœrebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum ; et expandentes rete super faciem aquarum emarcescent. (Liber Isaiae 19, 8)
Stulti facti sunt principes Taneos, emarcuerunt principes Mempheos ; deceperunt Ægyptum, angulum populorum ejus. (Liber Isaiae 19, 13)
Emarcuit cor meum ; tenebræ stupefecerunt me: Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum. (Liber Isaiae 21, 4)
A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis prælii. (Liber Isaiae 21, 15)
et congregabuntur in congregatione unius fascis in lacum, et claudentur ibi in carcere, et post multos dies visitabuntur. (Liber Isaiae 24, 22)
Sicut æstus in siti, tumultum alienorum humiliabis ; et quasi calore sub nube torrente, propaginem fortium marcescere facies. (Liber Isaiae 25, 5)
In siccitate messes illius conterentur. Mulieres venientes, et docentes eam ; non est enim populus sapiens: propterea non miserebitur ejus qui fecit eum, et qui formavit eum non parcet ei. (Liber Isaiae 27, 11)
Propterea exspectat Dominus ut misereatur vestri ; et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus judicii Dominus: beati omnes qui exspectant eum ! (Liber Isaiae 30, 18)
Et dabit vobis Dominus panem arctum, et aquam brevem ; et non faciet avolare a te ultra doctorem tuum ; et erunt oculi tui videntes præceptorem tuum. (Liber Isaiae 30, 20)
Quis suscitavit ab oriente Justum, vocavit eum ut sequeretur se? Dabit in conspectu ejus gentes, et reges obtinebit: dabit quasi pulverem gladio ejus, sicut stipulam vento raptam arcui ejus. (Liber Isaiae 41, 2)