Mosaico decorativo

Encontrados 304 resultados para: Animam

  • Quoniam in malevolam animam non introibit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. (Liber Sapientiae 1, 4)

  • Custodite ergo vos a murmuratione quæ nihil prodest, et a detractione parcite linguæ: quoniam sermo obscurus in vacuum non ibit, os autem quod mentitur occidit animam. (Liber Sapientiae 1, 11)

  • Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam illius. (Liber Sapientiae 4, 11)

  • Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam. (Liber Sapientiae 8, 19)

  • corpus enim quod corrumpitur aggravat animam, et terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem. (Liber Sapientiae 9, 15)

  • Intravit in animam servi Dei, et stetit contra reges horrendos in portentis et signis. (Liber Sapientiae 10, 16)

  • quoniam ignoravit qui se finxit, et qui inspiravit illi animam quæ operatur, et qui insufflavit ei spiritum vitalem. (Liber Sapientiae 15, 11)

  • Homo autem occidit quidem per malitiam ; et cum exierit spiritus, non revertetur, nec revocabit animam quæ recepta est. (Liber Sapientiae 16, 14)

  • Fili, accedens ad servitutem Dei sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem. (Liber Ecclesiasticus 2, 1)

  • Animam esurientem ne despexeris, et non exasperes pauperem in inopia sua. (Liber Ecclesiasticus 4, 2)

  • Congregationi pauperum affabilem te facito: et presbytero humilia animam tuam, et magnato humilia caput tuum. (Liber Ecclesiasticus 4, 7)

  • Ne accipias faciem adversus faciem tuam, nec adversus animam tuam mendacium. (Liber Ecclesiasticus 4, 26)


“O amor sem temor torna-se presunção.” São Padre Pio de Pietrelcina