Encontrados 57 resultados para: Angelum

  • hic est, de quo scriptum est: Ecce mitto angelum meum ante faciem tuam, qui præparabit viam tuam ante te. (Evangelium secundum Lucam 7, 27)

  • Is vidit in visu manifeste, quasi hora diei nona, angelum Dei introëuntem ad se, et dicentem sibi: Corneli. (Actus Apostolorum 10, 3)

  • Narravit autem nobis quomodo vidisset angelum in domo sua, stantem et dicentem sibi: Mitte in Joppen, et accersi Simonem qui cognominatur Petrus, (Actus Apostolorum 11, 13)

  • Et exiens sequebatur eum, et nesciebat quia verum est, quod fiebat per angelum: existimabat autem se visum videre. (Actus Apostolorum 12, 9)

  • Et Petrus ad se reversus, dixit: Nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum, et eripuit me de manu Herodis, et de omni exspectatione plebis Judæorum. (Actus Apostolorum 12, 11)

  • Sadducæi enim dicunt non esse resurrectionem, neque angelum, neque spiritum: pharisæi autem utraque confitentur. (Actus Apostolorum 23, 8)

  • Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis. (Epistula II ad Corinthios 11, 14)

  • non sprevistis, neque respuistis: sed sicut angelum Dei excepistis me, sicut Christum Jesum. (Epistula ad Galatas 4, 14)

  • Apocalypsis Jesu Christi, quam dedit illi Deus palam facere servis suis, quæ oportet fieri cito: et significavit, mittens per angelum suum servo suo Joanni, (Apocalypsis Ioannis 1, 1)

  • Et vidi angelum fortem, prædicantem voce magna: Quis est dignus aperire librum, et solvere signacula ejus? (Apocalypsis Ioannis 5, 2)

  • Et vidi alterum angelum ascendentem ab ortu solis, habentem signum Dei vivi: et clamavit voce magna quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari, (Apocalypsis Ioannis 7, 2)

  • et habebant super se regem angelum abyssi cui nomen hebraice Abaddon, græce autem Apollyon, latine habens nomen Exterminans. (Apocalypsis Ioannis 9, 11)


Jesus lhe quer bem, da maneira que só Ele sabe amar.” São Padre Pio de Pietrelcina