Encontrados 54 resultados para: Amor Ao Próximo
Faciet enim tibi Dominus sicut locutus est in manu mea, et scindet regnum tuum de manu tua et dabit illud proximo tuo David: (Liber I Samuelis 28, 17)
Itaque hæc dicit Dominus: Ecce ego suscitabo super te malum de domo tua, et tollam uxores tuas in oculis tuis, et dabo proximo tuo: et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis hujus. (Liber II Samuelis 12, 11)
Cui ait juvenis : Forti animo esto : in proximo est ut a Deo cureris. (Liber Thobis 5, 13)
ita ut nullus loqueretur cum proximo suo, sed inclinato capite, relictis omnibus, evadere festinabant Hebræos, quos armatos super se venire audiebant, fugientes per vias camporum et semitas collium. (Liber Iudith 15, 2)
qui loquitur veritatem in corde suo: qui non egit dolum in lingua sua, nec fecit proximo suo malum, et opprobrium non accepit adversus proximos suos. (Liber Psalmorum 14, 3)
Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus ; timentes autem Dominum glorificat. Qui jurat proximo suo, et non decipit ; (Liber Psalmorum 14, 4)
Innocens manibus et mundo corde, qui non accepit in vano animam suam, nec juravit in dolo proximo suo: (Liber Psalmorum 23, 4)
Ne simul trahas me cum peccatoribus, et cum operantibus iniquitatem ne perdas me ; qui loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. (Liber Psalmorum 27, 3)
Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar: superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam. (Liber Psalmorum 100, 5)
Et dixit vir proximo suo: Si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt, et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et justificationibus nostris, nunc citius disperdent nos a terra. (Liber I Maccabaeorum 2, 40)
Ad hæc, considerans de proximo potentes quosque et vicinos temporibus insidiantes, et eventum exspectantes, designavi filium meum Antiochum regem, quem sæpe recurrens in superiora regna multis vestrum commendabam: et scripsi ad eum quæ subjecta sunt. (Liber II Maccabaeorum 9, 25)
Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi. (Liber Proverbiorum 14, 20)