Mosaico decorativo

Encontrados 1126 resultados para: Ama

  • Surrexit autem et David post eum: et egressus de spelunca, clamavit post tergum Saul, dicens: Domine mi rex. Et respexit Saul post se: et inclinans se David pronus in terram adoravit, (Liber I Samuelis 24, 9)

  • Mortuus est autem Samuel, et congregatus est universus Israël, et planxerunt eum, et sepelierunt eum in domo sua in Ramatha. Consurgensque David descendit in desertum Pharan. (Liber I Samuelis 25, 1)

  • clamavit David ad populum, et ad Abner filium Ner, dicens: Nonne respondebis, Abner? Et respondens Abner, ait: Quis es tu, qui clamas, et inquietas regem? (Liber I Samuelis 26, 14)

  • Et ascendit David et viri ejus, et agebant prædas de Gessuri, et de Gerzi, et de Amalecitis: hi enim pagi habitabantur in terra antiquitus, euntibus Sur usque ad terram Ægypti. (Liber I Samuelis 27, 8)

  • Samuel autem mortuus est, planxitque eum omnis Israël, et sepelierunt eum in Ramatha urbe sua. Et Saul abstulit magos et hariolos de terra. (Liber I Samuelis 28, 3)

  • Cum autem vidisset mulier Samuelem, exclamavit voce magna, et dixit ad Saul: Quare imposuisti mihi? tu es enim Saul. (Liber I Samuelis 28, 12)

  • quia non obedisti voci Domini, neque fecisti iram furoris ejus in Amalec: idcirco quod pateris, fecit tibi Dominus hodie. (Liber I Samuelis 28, 18)

  • Cumque venissent David et viri ejus in Siceleg die tertia, Amalecitæ impetum fecerant ex parte australi in Siceleg, et percusserant Siceleg, et succenderant eam igni. (Liber I Samuelis 30, 1)

  • Et contristatus est David valde: volebat enim eum populus lapidare, quia amara erat anima uniuscujusque viri super filiis suis et filiabus: confortatus est autem David in Domino Deo suo. (Liber I Samuelis 30, 6)

  • Dixit itaque ei David: Cujus es tu? vel unde? et quo pergis? Qui ait: Puer ægyptius ego sum, servus viri Amalecitæ: dereliquit autem me dominus meus, quia ægrotare cœpi nudiustertius. (Liber I Samuelis 30, 13)

  • Eruit ergo David omnia quæ tulerant Amalecitæ, et duas uxores suas eruit. (Liber I Samuelis 30, 18)

  • et qui in Arama, et qui in lacu Asan, et qui in Athach, (Liber I Samuelis 30, 30)


“Pense na felicidade que está reservada para nós no Paraíso”. São Padre Pio de Pietrelcina