Encontrados 1126 resultados para: Ama
Revertebaturque in Ramatha: ibi enim erat domus ejus, et ibi judicabat Israëlem: ædificavit etiam ibi altare Domino. (Liber I Samuelis 7, 17)
Congregati ergo universi majores natu Israël, venerunt ad Samuelem in Ramatha. (Liber I Samuelis 8, 4)
Et clamabitis in die illa a facie regis vestri, quem elegistis vobis: et non exaudiet vos Dominus in die illa, quia petistis vobis regem. (Liber I Samuelis 8, 18)
Et ait Samuel ad omnem populum: Certe videtis quem elegit Dominus, quoniam non sit similis illi in omni populo. Et clamavit omnis populus, et ait: Vivat rex. (Liber I Samuelis 10, 24)
quomodo Jacob ingressus est in Ægyptum, et clamaverunt patres vestri ad Dominum: et misit Dominus Moysen et Aaron, et eduxit patres vestros de Ægypto, et collocavit eos in loco hoc. (Liber I Samuelis 12, 8)
Postea autem clamaverunt ad Dominum, et dixerunt: Peccavimus, quia dereliquimus Dominum, et servivimus Baalim et Astaroth: nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum, et serviemus tibi. (Liber I Samuelis 12, 10)
Et clamavit Samuel ad Dominum, et dedit Dominus voces et pluvias in illa die. (Liber I Samuelis 12, 18)
Et universus Israël audivit hujuscemodi famam: Percussit Saul stationem Philisthinorum, et erexit se Israël adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus post Saul in Galgala. (Liber I Samuelis 13, 4)
Conclamavit ergo Saul, et omnis populus qui erat cum eo, et venerunt usque ad locum certaminis: et ecce versus fuerat gladius uniuscujusque ad proximum suum, et cædes magna nimis. (Liber I Samuelis 14, 20)
Congregatoque exercitu, percussit Amalec, et eruit Israël de manu vastatorum ejus. (Liber I Samuelis 14, 48)
Hæc dicit Dominus exercituum: Recensui quæcumque fecit Amalec Israëli: quomodo restitit ei in via cum ascenderet de Ægypto. (Liber I Samuelis 15, 2)
Nunc ergo vade, et percute Amalec, et demolire universa ejus: non parcas ei, et non concupiscas ex rebus ipsius aliquid, sed interfice a viro usque ad mulierem, et parvulum atque lactentem, bovem et ovem, camelum et asinum. (Liber I Samuelis 15, 3)
