Encontrados 10566 resultados para: Ad
Et ille: Jura ergo, inquit, mihi. Quo jurante, adoravit Israël Deum, conversus ad lectuli caput. (Liber Genesis 47, 31)
Dictumque est seni: Ecce filius tuus Joseph venit ad te. Qui confortatus sedit in lectulo. (Liber Genesis 48, 2)
Et ingresso ad se ait: Deus omnipotens apparuit mihi in Luza, quæ est in terra Chanaan: benedixitque mihi, (Liber Genesis 48, 3)
Duo ergo filii tui, qui nati sunt tibi in terra Ægypti antequam huc venirem ad te, mei erunt: Ephraim et Manasses, sicut Ruben et Simeon reputabuntur mihi. (Liber Genesis 48, 5)
Videns autem filios ejus dixit ad eum: Qui sunt isti? (Liber Genesis 48, 8)
Respondit: Filii mei sunt, quos donavit mihi Deus in hoc loco. Adduc, inquit, eos ad me, ut benedicam illis. (Liber Genesis 48, 9)
Oculi enim Israël caligabant præ nimia senectute, et clare videre non poterat. Applicitosque ad se, deosculatus et circumplexus eos, (Liber Genesis 48, 10)
dixit ad filium suum: Non sum fraudatus aspectu tuo: insuper ostendit mihi Deus semen tuum. (Liber Genesis 48, 11)
Cumque tulisset eos Joseph de gremio patris, adoravit pronus in terram. (Liber Genesis 48, 12)
Et posuit Ephraim ad dexteram suam, id est, ad sinistram Israël: Manassen vero in sinistra sua, ad dexteram scilicet patris, applicuitque ambos ad eum. (Liber Genesis 48, 13)
Benedixitque Jacob filiis Joseph, et ait: Deus, in cujus conspectu ambulaverunt patres mei Abraham, et Isaac ; Deus qui pascit me ab adolescentia mea usque in præsentem diem: (Liber Genesis 48, 15)
Dixitque ad patrem: Non ita convenit, pater: quia hic est primogenitus, pone dexteram tuam super caput ejus. (Liber Genesis 48, 18)
