Encontrados 10566 resultados para: Ad
Dixit iterum Deus ad Abraham: Et tu ergo custodies pactum meum, et semen tuum post te in generationibus suis. (Liber Genesis 17, 9)
Dixit quoque Deus ad Abraham: Sarai uxorem tuam non vocabis Sarai, sed Saram. (Liber Genesis 17, 15)
Dixitque ad Deum: Utinam Ismaël vivat coram te. (Liber Genesis 17, 18)
Et ait Deus ad Abraham: Sara uxor tua pariet tibi filium, vocabisque nomen ejus Isaac, et constituam pactum meum illi in fœdus sempiternum, et semini ejus post eum. (Liber Genesis 17, 19)
Pactum vero meum statuam ad Isaac, quem pariet tibi Sara tempore isto in anno altero. (Liber Genesis 17, 21)
Eadem die circumcisus est Abraham et Ismaël filius ejus: (Liber Genesis 17, 26)
Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum: quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram. (Liber Genesis 18, 2)
Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum: postea transibitis: idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt: Fac ut locutus es. (Liber Genesis 18, 5)
Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei: Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes. (Liber Genesis 18, 6)
Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero: qui festinavit et coxit illum. (Liber Genesis 18, 7)
Cumque comedissent, dixerunt ad eum: Ubi est Sara uxor tua? Ille respondit: Ecce in tabernaculo est. (Liber Genesis 18, 9)
Cui dixit: Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi. (Liber Genesis 18, 10)
