Mosaico decorativo

Encontrados 22502 resultados para: És

  • Jam nunc experimentum vestri capiam: per salutem Pharaonis non egrediemini hinc, donec veniat frater vester minimus. (Liber Genesis 42, 15)

  • Mittite ex vobis unum, et adducat eum: vos autem eritis in vinculis, donec probentur quæ dixistis utrum vera an falsa sint: alioquin per salutem Pharaonis exploratores estis. (Liber Genesis 42, 16)

  • Si pacifici estis, frater vester unus ligetur in carcere: vos autem abite, et ferte frumenta quæ emistis, in domos vestras, (Liber Genesis 42, 19)

  • et fratrem vestrum minimum ad me adducite, ut possim vestros probare sermones, et non moriamini. Fecerunt ut dixerat, (Liber Genesis 42, 20)

  • et locuti sunt ad invicem: Merito hæc patimur, quia peccavimus in fratrem nostrum, videntes angustiam animæ illius, dum deprecaretur nos, et non audivimus: idcirco venit super nos ista tribulatio. (Liber Genesis 42, 21)

  • Nesciebant autem quod intelligeret Joseph, eo quod per interpretem loqueretur ad eos. (Liber Genesis 42, 23)

  • Avertitque se parumper, et flevit: et reversus locutus est ad eos. (Liber Genesis 42, 24)

  • At illi portantes frumenta in asinis suis, profecti sunt. (Liber Genesis 42, 26)

  • dixit fratribus suis: Reddita est mihi pecunia, en habetur in sacco. Et obstupefacti, turbatique, mutuo dixerunt: Quidnam est hoc quod fecit nobis Deus? (Liber Genesis 42, 28)

  • Veneruntque ad Jacob patrem suum in terram Chanaan, et narraverunt ei omnia quæ accidissent sibi, dicentes: (Liber Genesis 42, 29)

  • Locutus est nobis dominus terræ dure, et putavit nos exploratores esse provinciæ. (Liber Genesis 42, 30)

  • Cui respondimus: Pacifici sumus, nec ullas molimur insidias. (Liber Genesis 42, 31)


"Amar significa dar aos outros – especialmente a quem precisa e a quem sofre – o que de melhor temos em nós mesmos." São Padre Pio de Pietrelcina