Mosaico decorativo

Encontrados 22502 resultados para: És

  • cum bona voluntate servientes, sicut Domino, et non hominibus: (Epistula ad Ephesios 6, 7)

  • scientes quoniam unusquisque quodcumque fecerit bonum, hoc recipiet a Domino, sive servus, sive liber. (Epistula ad Ephesios 6, 8)

  • Et vos domini, eadem facite illis, remittentes minas: scientes quia et illorum et vester Dominus est in cælis: et personarum acceptio non est apud eum. (Epistula ad Ephesios 6, 9)

  • De cetero, fratres, confortamini in Domino, et in potentia virtutis ejus. (Epistula ad Ephesios 6, 10)

  • quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, contra spiritualia nequitiæ, in cælestibus. (Epistula ad Ephesios 6, 12)

  • Propterea accipite armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. (Epistula ad Ephesios 6, 13)

  • State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam justitiæ, (Epistula ad Ephesios 6, 14)

  • et calceati pedes in præparatione Evangelii pacis, (Epistula ad Ephesios 6, 15)

  • in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere: (Epistula ad Ephesios 6, 16)

  • et galeam salutis assumite, et gladium spiritus (quod est verbum Dei), (Epistula ad Ephesios 6, 17)

  • per omnem orationem et obsecrationem orantes omni tempore in spiritu: et in ipso vigilantes in omni instantia et obsecratione pro omnibus sanctis: (Epistula ad Ephesios 6, 18)

  • quem misi ad vos in hoc ipsum, ut cognoscatis quæ circa nos sunt, et consoletur corda vestra. (Epistula ad Ephesios 6, 22)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos. Se nos damos conta de que temos muito temor devemos recorrer à confiança. Se confiamos excessivamente devemos ter um pouco de temor". São Padre Pio de Pietrelcina