Encontrados 22502 resultados para: És
ut non circumveniamur a Satana: non enim ignoramus cogitationes ejus. (Epistula II ad Corinthios 2, 11)
Cum venissem autem Troadem propter Evangelium Christi, et ostium mihi apertum esset in Domino, (Epistula II ad Corinthios 2, 12)
Deo autem gratias, qui semper triumphat nos in Christo Jesu, et odorem notitiæ suæ manifestat per nos in omni loco: (Epistula II ad Corinthios 2, 14)
non enim sumus sicut plurimi, adulterantes verbum Dei, sed ex sinceritate, sed sicut ex Deo, coram Deo, in Christo loquimur. (Epistula II ad Corinthios 2, 17)
Epistola nostra vos estis, scripta in cordibus nostris, quæ scitur, et legitur ab omnibus hominibus: (Epistula II ad Corinthios 3, 2)
manifestati quod epistola estis Christi, ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi: non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. (Epistula II ad Corinthios 3, 3)
non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis, quasi ex nobis: sed sufficientia nostra ex Deo est: (Epistula II ad Corinthios 3, 5)
qui et idoneos nos fecit ministros novi testamenti: non littera, sed Spiritu: littera enim occidit, Spiritus autem vivificat. (Epistula II ad Corinthios 3, 6)
Nam si ministratio damnationis gloria est: multo magis abundat ministerium justitiæ in gloria. (Epistula II ad Corinthios 3, 9)
Nam nec glorificatum est, quod claruit in hac parte, propter excellentem gloriam. (Epistula II ad Corinthios 3, 10)
Si enim quod evacuatur, per gloriam est: multo magis quod manet, in gloria est. (Epistula II ad Corinthios 3, 11)
Habentes igitur talem spem, multa fiducia utimur: (Epistula II ad Corinthios 3, 12)