Encontrados 22502 resultados para: És
et duos annulos aureos sub corona per singula latera, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur. (Liber Exodus 30, 4)
Ipsos quoque vectes facies de lignis setim, et inaurabis. (Liber Exodus 30, 5)
Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium, ubi loquar tibi. (Liber Exodus 30, 6)
et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras. (Liber Exodus 30, 8)
Et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum, in sanguine quod oblatum est pro peccato, et placabit super eo in generationibus vestris. Sanctum sanctorum erit Domino. (Liber Exodus 30, 10)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : (Liber Exodus 30, 11)
Dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet. (Liber Exodus 30, 15)
Susceptamque pecuniam, quæ collata est a filiis Israël, trades in usus tabernaculi testimonii, ut sit monimentum eorum coram Domino, et propitietur animabus eorum. (Liber Exodus 30, 16)
Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens : (Liber Exodus 30, 17)
Facies et labrum æneum cum basi sua ad lavandum : ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare. Et missa aqua, (Liber Exodus 30, 18)
lavabunt in ea Aaron et filii ejus manus suas ac pedes, (Liber Exodus 30, 19)
quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii, et quando accessuri sunt ad altare, ut offerant in eo thymiama Domino, (Liber Exodus 30, 20)